Liber Genesis*

Caput 1: Versus 5

Factumque est vespere,etc.GREG., l. VIII Moral., c. 6, tom. 1Nequaquam in hac vita per exercitationem justitiae peccatum deseritur, ut in ipsa inconcusse maneatur: quia si culpam rectitudo eliminat, cogitationis nostrae foribus assidens, ut sibi aperiatur, pulsat. Unde ait Moyses:Facta est lux;et paulo post:Factum est vespere.Creator enim, humanae culpae praescius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lumen namque rectitudinis sequitur umbra tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, non nox, sed vespera facta memoratur, quia tentatio lumen justitiae abscondit, non interimit.AUG., de Gen. ad litt., l. 4, c. 22, 23, tom. 3, col. 311, 312Notandum, quod caeterae creaturae, etc., usque ad ut illud scilicet ad diem pertineat, hoc ad vesperam.
(* Traductions européennes)